- PYRRHUS
- I.PYRRHUS28. Macedonum Rex, Olymp. 259.II.PYRRHUSAchillis filius, ex Ceidamia Lycomedis filiâ, ita dictus a fulvo colore capillorum, teste Serviô.Hic Neptolemus quoque vocabatur, quod admodum, adolescens ad belli Troiani reliquias fuerit perductus, Erat enim in fatis, sine Aeacidarum aliquo, Troiam capi non posse. In Ilii autem expugnatione primum Politen. Priami filium, deinde patrem ipsum interfecit. Polyxenam Achillis patris sui Manibus in ferias misit. Andromachen vero, quae in praedam sibi cesserat, aliquandiu iustae uxoris locô habuit: quam deinde, Hermionem Menelai et Helenae filiam ducturus, Heleno Priami filio uxorem tradidit. Erat autem Hermione multo ante a Tyndaro avo Oresti desponsata, cuius etiam mutuô amore tenebatur. Aegre itaque ferens Orestes uxorem sibi eripi, ex insidiis Pyrrhum obtruncavit. Virg. Aen. l. 3.III.PYRRHUSDaedali filius in Graecia omnium primus picturam invenit, ut Aristoteli placet.IV.PYRRHUSMonachus Monothelita, post Sergium Patriarcha Constantinopolitanus, A. C. 639. Quod conscius haberetur caedis Imperatoris Constantini, filii Heraclii, A. C. 641. in Africam profugus, ibi a Maximo orthodoxiam hausit. Nihilominus postea in Italiam veniens, haereseos suae venenum denuo sparsit, a Iohanne IV. proin excommunicatus. Postea tamen sedi restitutus est, A. C. 652. quartô post mense mortuus: successit ei Petrus iisdem erroribus infectus. Theophan. in Annal. Nicephor in Chron. Anastas. in vitis Pontif.V.PYRRHUSRex Epirotarum, maternô genere ab Achille, paternô ab Hercule oriundus: qui cum a suis, ob odium paternae crudelitatis, ad necem quaereretur. clam a matre subductus, ad Illyricos defertur, traditusque Heroae Glauci regis uxori nutriendus fuit, ibi Rex eum adoptat, protegit que adversus Cassandrum Macedoniaeregem: his diebus moti Epirotae, odiô in misericordiam versô, eum in regnum revocant annos natum 11. Tum Neoptolemo victo adolescens, multa bella gessit tantôque successu ut Tarentinos solus adv ersus Romanos tueri posse videretur. Tantâ autem virtute crevit, ut quum imperium Orbis agitaret, (sicut Caecilius scribit) et Romanos potentes videret, Apollinem de bello consuluerit) Ille autem ambigue respondit:Aio te, Aeacida, Romanos vincere pesse.Hoc ad se dictum putans, auxilio Tarentinis contra Romanoc venit, Primum tortitudinis specimen, praeliô ad Ipsum exhibuit, victor contra Antigonum et Demetrium. Dein hôc a Subditis pulsô, illum denuo vicit, Macedoniae regnô potitus, An. 465. Urb. Cond. Olympiad. 122. Sed septimô post mense a Macedoni. bus exturbatus, Tarentinorum impulsu, cum immensis copiis mare traiecit, et ad Heracleam Romanos elephantis primum visis territos, vicit: verum magnâ suorum strage. Missô ab illis Fabriciô ducentos captivos milites gratis Romam remisit, vicissimque Medicus ipsius a Romanis, quibus venenô Regem suum se sublaturum spoponderat, remissus est. Per Cyneam dein, pace frustra rogata, in Apulia denuo cum illis prope Asculum conflixit. dubiâ victoriâ, ipse vulneratus. Paulo post in Siciliam traiecit, ubi Syracusas veniens, victis bis Poenis, multas civitates dum subegit, Rex Siciliae sicut Epiri appellatus est. Filiis, Heleno, Siciliae, Alexandro, Italiae regnum destinavit. Postea bella aliquot feliciter cum Carthaginensibus gessit. Insolentior successibus factus, in odiumSiculorum incurrit, unde obsidione Lilybael discedere coactus, rediit in Italiam, a Tarentinis iterum anxie imploratus. Tum tertiô praeliô, in Lucanis, a Cons. Curio Dentato ad internecionem victus, An. 3. Olympiad 126. in Epirum reversus est vix 7000. peditum, equitumque 5000. secum trahens. Postea a Poenis navali praeliô victus, ab Antigono Gonata, de quo supra, auxiliares milites, petit: non obtinens repente antigonum vincit, fugat, Macedoniam capit, animô iam Graeciae, Asiaeque regna meditatus: a Spartanis Argos petit, ubi Antigonum oppugnans, atque inter confertissimos hostes fortissime dimicans, saxô de muris a femina iactatô, occiditur, An. 482. Urb. Cond. 127. Olympiad. Aelianus noctuam hastae eius insedisse, nocte praecedente, refert, Hist. Anim. l. 10. c. 37. Vide Iustin. l. 17. 18. 23. et 25. Plutarch. in Pyrrho. Liv. l. 13. et 14. Polyb. Florum, Orosium, etc. Horat. Carm. 3. Od. 6. v. 33.Non his iuventus orta parentibusInfecit aequor sanguine Punico:Pyrrhumque, et ingentem cecîditA:. tiochum, Annibalemque dirum.Iuvenalis Sat. 14. v. 162.——— Pyrrhum immanem, gladiosque Molossos.Nic. Lloydius. Coeterum spleneticos curabat, pede dexterô lieni leviter impressô; praemii locô, ut gallus sibi sacrificaretur, poscens, Vossius de Idol. l. 3. c. 171.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.